monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 7
Et omnes qui audierunt, mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Non celavere silentio pastores arcana quae divinitus agnoverant, sed quibuscunque potuere dicebant; quia et spirituales Ecclesiae pastores in hoc maxime sunt ordinati, ut Verbi Dei mysteria praedicent, et mira quae in Scripturis didicerint miranda suis auditoribus ostendant. Non solum autem pastores, episcopi, presbyteri et diacones, vel etiam rectores monasteriorum sunt intelligendi, sed et omnes fideles, qui vel parvulae suae domus custodiam gerunt, pastores recte vocantur, in quantum eidem suae domui sollicita vigilantia praesunt. Et quicunque vestrum saltem uni aut duobus fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris eiusdem debet officium implere. Quia in quantum sufficit, pascere hos verbi dapibus iubetur: imo unusquisque vestrum, fratres, qui etiam privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, et spiritualem pascit gregem, vigiliasque noctis custodit super illum, si bonorum actuum cogitationumque mundarum sibi aggregans multitudinem, haec iusto moderamine gubernare coelestibus Scripturarum pascuis nutrire, et pervigili solertia contra immundorum spirituum insidias servare contendit.